

Liber Deuteronomii*
Caput 2: Versus 26
Misi ergo nuntios,etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Israel populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad coelestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur:Quia Israel non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit[Num. 21.], id est, disciplinam vel astrologicae vel magicae, vel cujuslibet doctrinae, quae contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquae vivae, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quae est Christus, qui dicit:Ego sum via, veritas, et vita[Joan. 14.], et rex, secundum illud,Deus, judicium tuum regi da[Psal. 71.]. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhaei loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut poetae, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Israel: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiae ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus saevientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.